

Evangelium Secundum Joannem*
Caput 1: Versus 46
Et dixit ei Nathanael.Vel dubitando interrogat vel affirmat ut legisperitus, a civitate tanti nominis posse esse aliquem bonum vel eximium doctorem, vel summum Salvatorem. Dicitur enim Nazareth, flos vel germen munditiae, vel sanctitas. Utrique autem pronuntiationi congrue subditur:Veni et vide,etc.